previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

25. harum causarum propria argumenta ex eis sumpta locis quos exposuimus in praeceptis oratoriis explicata sunt. [93] refutatio autem accusationis, in qua est depulsio criminis, quoniam Graece στάσις dicitur, appelletur Latine status; in quo primum insistit quasi ad repugnandum con- gressa defensio. Atque in deliberationibus etiam et lauda- tionibus idem exsistunt status. Nam et negantur saepe ea futura quae ab aliquo in sententia dicta sunt fore, si1 aut omnino fieri non possint aut sine summa difficultate non possint; in qua argumentatione status coniecturalis exsistit; [94] aut2 cum aliquid de utilitate honestate aequitate disseritur deque eis rebus quae his sunt contrariae incurrunt status aut iuris aut nominis; quod idem contingit in laudationibus. Nam aut negari potest id factum esse quod laudetur, aut non eo nomine adficiendum quo laudator adfecerit, aut omnino non esse laudabile quod non recte, non iure factum sit. Quibus omnibus generibus usus est nimis [p. 4027] impudenter Caesar contra Catonem meum. [95] sed quae ex statu contentio efficitur, eam Graeci κρινόμενον vocant3, mihi placet id, quoniam quidem ad te scribo, QVA DE RE AGITVR vocari4. Quibus autem hoc qua de re agitur continetur, ea continentia vocentur, quasi firmamenta defensionis, quibus sublatis defensio nulla sit. Sed quoniam lege firmius in controversiis disceptandis esse nihil debet, danda est opera ut legem adiutricem et testem adhibeamus. In qua re alii quasi status exsistunt novi, sed appellentur legitimae disceptationes. [96] tum enim defenditur non id legem dicere quod adversarius velit, sed aliud. Id autem contingit, cum scriptum ambiguum est, ut duae sententiae differentes accipi possint. Tum opponitur scripto voluntas scriptoris, ut quaeratur verbane plus an sententia valere debeant. Tum legi lex contraria adfertur. Ista5 sunt tria genera quae controversiam in omni scripto facere possint6: ambiguum, discrepantia scripti et voluntatis, scripta contraria.

1 si codd.: sed Friedrich

2 at codd.

3 vocant codd.: appellant A: secl. Friedrich

4 vocari codd.: vocare Friedrich

5 ista OA2mf: ita codd.

6 possunt Ofe

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (2 total)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: